SENATUS

SENATUS
SENATUS
totum illud Senatorum, de quibus supra, collegium seu concilium fuit: Q. Symmacho l. 1. Ep. 46. Pars melior humani generis: Petronio in Satyr. recti bonique Praeceptor: Cyneae Pyrrhi Legato, Regum consessus: quintiliano Declam. 329. Sanctissimus Ordo; Silio Punicorum l. 1. Coucilium Augustum etc. dictus; Cuius quae fuerit potestas, paucis indicat Dionys. l. 2. Senatui eam dignitatem ac potestatem addidit Romulus, ut de iis, de quibus a Rege ad ipsum relatum esset, decernat, ac ferat calculum, ita, ut semper plicrium obtineat sententia et ita Senatus erat potestas in negotiis ad Remp. pertinentibus. Idem l. 6. Remp. omnem in Senatus potestate, praeter magistratuum creationem, Legum lationem et belli pacisve arbitrium, Romuli tempore, fuisse scribit. De eadem Polybius pluribus agens l. 6. Senatum primani Aerarii potestatem habere; eidem flagitiorum, quaecumque per Italiam commissa, puta proditionis, coniurationis, veneficii, caedis dol, perpetratae etc. puniendorum curam esse commissam: Praeterea, si quis privatus vel Civitas quaedam ex Italicis, vel conciliatione aliqua, vel aestimatione, vel auxiliô, aut custodiâ opus habeat, horum omnium illum procurationem habere: Denique. Legatos muttendi ac excipiendi curam eidem fuisse concreditam, tradit. Quae omnia confirmat Cicer. Orat. in Vatinium et pro Domo, exceptis iis, quae de iudiciis Polybius habet; quae tamen sic intelligenda, ut Iudices ex Senatu lectos fuisse dicere velit. Eo enim, quô Polybius ista scripsit, tempore, nondum cum Ordine Equestri communicata fuêre Iudicia, qua de re alibi dictum. Sed nec haec minima pars
potestatis auctorit atisque fuit, quod in Comitiis maioribus et Legibus ferendis, necessaria, omnino Senatus cognitio erat, uti discimus ex Livio l. 1. et 8. Appiano de bell. Civil. l. 1. et Dione l. 11. Haec sub Regibus et stante Rep. Sed et sub Imperatorib. ingens Senatui mansit auctoritas, ac quidquid agendum incumbebat, eius decretis sanctissimis peragebatur. Unde Sallustius Crispus monuit Liviam Augustam, apud Corn. Tacitum, l. 1. Annal. c. 6. ne Tiberius potentiam dominandi resolveret, cuncta ad Senatum vocando: Cumque Remp. corpus effecissent, Imperatorem esse caput volebant, Senatum pectus. Corippus l. 2. num. 7.
Vos estis pectus, vos brachia verticis huius,
Quorum consiliis, quorumque laboribus usa
Publica res domuit gentes, et regna subegit.
Quo factum, ut male de illo loqui, imminutae Maiestatis crimen esset, Atnobius l. 4. sub fin. et Salv. Massiliensis l. 6. Imo, Senator quilibet, qui dignitatem suam non defendebat, imminuti Magistratus, velut Maiestatis, reus esset. Ascon. Paedianus in 3. Verrin. Itaque et Princeps ipse in Senatorio ordine numerabatur, l. 1. Cod. Theodos. de exhib. et irans. reis, nec probrosum Imperatoribus erat, Ordinis huius albo inscribi. Claudianus de 4. Honorii Consul. v. 580.
——— Numeroso Consule Consul
Cingeris, et socios gaudes admittere Patres, etc.
Per quos Senatus more Maiorum haberi et consuli consueverit, exponit a. Gellius ex Varrone l. 14. c. 7. innuens Senatum convocandi ius habuisse, Dictatorem, Consulem, Praetores, Tribunos Pleb. Interregem, Praefectum Urbi, neque alii, praeter hos ius fuisse sacere Senatus consultum: Quoties autem usu venisset, ut omnes isti Magistratus eôdem tempore Romae essent, tum quô supra ordine scripsi, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum Senatus consulendi ius fuisse; Extrnordinariô autem iure Tribunos quoque Militares Consulari potestate, Decemviros Legg. scribendarum, Triumviros item Reip. constituendae ius illud habuisse. Idem tradit, de Praefecto Urbis Latinarum causâ dubitatum fuisse, utrum ius istud habuerit, sensisse tamen et Capitonem et Tuberonem contra Mutium, Praefectum Urbis Latinarum causâ et Tribun. Pleb. quamquam bi ante Atinium Plebiscitum Senatores non essent, Senatum tamen habere potuisse. De Loco, ubi Senatus haberi solitus, vide supra in voce Senaculum. Tempus quod attinet, Senatus legitimus, qui vel lege, vel more certis semper diebus habebatur, conveniebat omnibus Kalendis, Nonis atque Idibus; frequentissimus vero omnium Kalendis Ianuariis, et antea Idibus Martii, aliisque quibus Consules ex instituto Maiorum Magistratum inibant. Unde Livius refert l. 26. M. Marcellum, cum Idibus Martiis Consularum iniisset, Senatum ed die moris tantum causâ habuisse. Postquam vero hae Idus nece Caesaris, et hinc nomine Parricidii, funestatae sunt, iis non amplius Patres convenêre. Sed et Sueton. c. 35. refert, Sanxisse Augustum; ne plus quam bis in Mense legitimus Senatus haberetur: Neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset, quam sorte ductos. Senatus veto indictus, qui nempe reliquis diebus mensis; modo Comitiales non essent, Magistratuum rogatu vocabatur; Comitialibus diebus, in quibus nempe Comitia habebantur et cum Populo agebatur, ideo non conveniebat, ne Senatores a suffragio ferendo avocarentur. Interim, si gravior forte incidisler res, tum eôdem eriam die post Comitia Senatum coactum legimus, apud Livium l. 38. et 48 quam ob causam Comitia ex SC. nonnumquam dilata esse, docet Cicero pro Muraena. Verum, et atris et religiosis diebus, Senatus similiter non coibat, nisi summâ necessitate urgente, uti testatur Dio l. 45. Praeterea, monet A. Gellius, loc. cit. Senatus consultum nec ante exortum, nec post occasum Solem factum, ratum fuisse: Opus etiam Censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore SC. factum esset; quod hisce confirmat Seneca, de Tranquill. Animi, c. vit. Maiores nostri novam relationem post horam decimam in Senatu fieri vetabant. Quin et totum mensem Februarium, Legationibus exterarum gentium audiendis attributum fuisse, ex Cicer. Epist. ad Lentulum. ad Q. Fratrem aliisque locis constat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 6. et supra aliquid ubi de Iurato Senatu; uti de formula Senatus dimittendi, lemmate Nihil vos moramur P. C. Quid sit Senatu moveri, diximus supra in voce Senatores, et discere est ex Ioh. Zonara Tom. 2. Dione Cocceiano l. 56. Val. Maximo l. 2. c. 4. ex. 25. Auctore incerto libri de Viris Illustr. c. 72. Asconio Paediano in argum. Catilinariae, Aliis. Utque summum crimen erat, Senatorem, non petitô concesôque commeatu, a Curia abesse, qua de re nos supra: ita ultra annum 60. ut in Senatum veniret, Senatorem cogi non potuisse, monet Seneca de Brev. Vitae c. ult. aliis
tempus vacationis legitimum ad annum 65. extendentibus: Thom. Dempsterus in Rosin. l. 7. c. 5. De Senatu Atheniensi, vide supra in voce Quingenti; de Hebraeorum Senatu, infra in voce Synedrium. Nec omittendae hîc phrases, Referre ad Senatum; Stare, iacere in Senatu; Dare alicui Senatum etc. de quibus vide Ascensium in Cicer. l. 1. Ep. fam. 4. Cicer. Orat. de Aruspic. resp. Alios.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Senatus — de la Hermandad Dominicana de Salamanca. Para otros usos de este término, véase Senado romano. El Senatus es una insignia que utilizan algunas cofradías de penitencia en España, que procesionan en Semana Santa, para recordar la época de poder y… …   Wikipedia Español

  • Senatus [1] — Senatus, 1) so v.w. Senat, s.d.; 2) Versammlung des Senates …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Senatus [2] — Senatus (lat.), sechszählig …   Pierer's Universal-Lexikon

  • senatus — noun see senatus academicus …   Useful english dictionary

  • Senatus-consulte — Sénatus consulte Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Senatus consulte — Sénatus consulte Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Sénatus consulte — Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • sénatus-consulte — [ senatyskɔ̃sylt ] n. m. • 1477; senatconsult 1356; lat. senatus consultum « décision du sénat » ♦ Hist. Décret, décision du sénat romain. « Les diverses lois et les sénatus consultes qu on fit à Rome » (Montesquieu). ♢ (1800) Sous le Consulat,… …   Encyclopédie Universelle

  • Senatus consultum —    • Senātus consultum, есть решение сената, имеющее полную законную силу; auctoritas senatus есть точно так же решение С., но не имеющее полной (законной) силы. Так, напр., составлялись auctoritus, если senatus consultum оказывалось невозможным… …   Реальный словарь классических древностей

  • Senatus consultum ultimum — ( Final decree of the Senate or Final Act), more properly senatus consultum de re publica defendenda ( Decree of the Senate on defending the Republic ) is the modern term (based on Caesar s wording at Bel. Civ. 1.5) given to a decree of the Roman …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”